Vienne, St. Antonius, 1230
Haec sunt Statuta facta a Venerabili Vuillermo episcopo Tornacensi, Apostolicae Sedis legato, in hospitali S. Antonii Viennensis dioecesis, secundum quae vivere et regi et corrigi debent fratres in eodem hospitali constituti.
A capite igitur sumentes exordium statuimus quod quicumque praeficiendus est in domnum vel Magistrum domus Eleemosinae S. Antonii, de collegio fratrum ejusdem domus, de communi assensu fratrum qui commode possint vocari ad diem certam eligatur, si ibidem idoneus invenitur, sin autem aliunde assumatur; talis scilicet qui velit, sciat, et possit utilitati fratrum et domus in temporalibus et spiritualibus providere et vivere secundum regulam communiter viventibus deputatam et ad ordinem sacerdotii ad minus infra annum valeat promoveri; electus autem praesentetur et confirmetur a Domino archiepiscopo Viennensi, ei obedientiam promittat et ab eo curam recipiat animarum; qua recepta, omnes alii tam fratres quam sorores ei faciant obedientiam secundum regulam inferius annotatam.
Haec tria, quae sunt de substantia Ordinis, omnes tam fratres quam sorores, scilicet obedientiam, continentiam et propriorum abdicationem, publice et cum solemnitate, in manu voveant magistri et promittant, sicut moris est omnium communiter viventium.
Magister sive domnus, cum praesens fuerit, et omnes fratres dictae domus tam clerici quam laici, comedant simul in refectorio ubi lectio legatur et in mensa silentium teneatur.
Dormiant in uno dormitorio et post Completorium non liceat eis neque bibere neque loqui.
Clerici ad Matutinas simul surgant; laici vero diebus dominicis et festivis.
Vestes religiosas et unius coloris et pretii mediocris, omnes habeant. Pellibus ferinis vel aliis pretiosis non utantur. Indecens est enim et absurdum personas servitio pauperum dedicatas de pretiosis vestibus gloriari, et intueri singulis diebus dominos suos pannosos et in sordido habitu et abjecto.
Item pulsato signo post Completorium omnes introeant dormitorium, vestiti in camisiis et braceis dormientes.
Non eant per villam nisi bini nec sine causa rationabili ut alter alterum custodiant, loca et personas et suspecta hospitia praecaventes.
Item foeminae non sternant lectos eorum, nec lavent eis capita vel pedes, neque introeant officinas.
Item feria secunda Magister convocet omnes fratres suos summo mane qualibet septimana et legatur Regula et corrigantur excessus.
Item carnes comendant ter in septimana, videlicet: dominica die, feria tertia et quinta; aliis diebus abstineant nisi interveniat aliqua solemnitas veneranda.
Item a festo beati Martini usque ad Natale Domini jejunent, et a Septuagesima usque ad Pascha, non comedant carnes, nisi fuerint debiles vel infirmi.
Item ad quaerendas eleemosynas mittantur religiosae personae et honestae, et suspecta devitent hospitia. Et si emant sibi cibos uno ferculo praeter potagia sint contenti. Et cum ad donos sui Ordinis proprias venerint, contenti sint iis quae fratribus apponuntur sine murmure et querala. Si quis vero fratrum publice deprehensus fuerit in fornicatione, vel convictus, signo avulso, expellatur a domo, nec recipiatur nisi sopita infamia et signa poenitentiae appareant manifesta.
Idem statuimus de Infirmis.
Si qua jurgia vel dissensiones emerserint inter fratres vel si alter alterum percusserit vel aliquos excessus non enormes commiserint. Magistro secundum qualitatem delicti duximus relinquendos.
Item frater qui est praeceptor domus alicujus non potest mutuum accipere nec debitum facere ultra viginti solidos absque praecepto vel consensu Magistri Majoris, vel nisi constiterit pecuniam conversam esse in utilitatem domus; quod si fecerit expellatur ab omni administratione.
Omnes etiam fratres deputati ad custodias domorum, de receptis et expensis teneantur reddere rationem Magistro domus hospitalis quoties fuerint requisiti. Ipse vero Magister post festum S. Antonii in Capitulo generali vocatis fratribus, coram omnibus fratribus vel majoribus, reddat suae villicationis rationem. Ubi omnes alii qui administrationes sive prioratus habuerint, coram Magistro deponant et restituant claves suas et administrationes, et in potestate Magistri erit eas restituere illis vel aliis quibus viderit expedire.
Volumus autem ut dictus Magister omnibus fratribus in vestibus et aliis necessariis ita provideat ne habeant occasionem proprium acquirendi.
Quoties autem aliqua agenda sunt in domo, Magister convocet omnem congregationem praesentem, quia saepe juniori Dominus revelat quod melius est. Sed tamen in ipsius pendeat arbitrio, et in hoc quod salubrius esse judicaverit, ei cuncti obediant.
Nullus fratrum proprii cordis sequatur voluntatem nec praesumat intus vel foris cum Magistro contendere; quod si quis praesumpserit, disciplinae subjaceat regulari. Vel si pertinaciter in sua rebellione perstiterit et admonitus semel, secundo vel tertio, non resipuerit, de fratrum collegio expellatur.
Si qua vero minora agenda sunt, seniorum tantum utatur consilio, sicut scriptum est: Omnia fac cum Consilio et post factum non poenitebis. Haec sunt quae Magister domus tenetur specialiter observare. Item Magister constitutus non sit quasi canis mutus non valens latrare; sed arguat et increpet negligentes ut in melius resipiscant et obsecret obedientes ut in melius proficiant, habens erga istos verba Patris, erga illos verba piae Matris. Nec dissimulet peccata delinquentium, sed mox ut coeperint oriri, ea radicitus amputet, memor periculi Hely sacerdotis de Sylo qui fractis cervicibus expiravit eo quod filios delinquentes severitate debita non punivit; et agnoscat culpa in die Judicii omnium animarum quarum curam suscepit redditurus est Domino rationem, addita suae animae ratione.



