Die ältesten Regeln mittelalterlicher Hospitäler
Die Texte

Oudenaarde/Audenarde, U.L.F./O.L.V./Nôtre-Dame, 1224.11.15

[Angaben zu diesem Text]

Walterus, Dei gratia Tornacensis episcopus, universis presentem paginam inspecturis, salutem in Domino. Cum plurimae traditiones plurimas faciant transgressiones, nos, uni sententiae Beati Jacobi inhaerentes, ubi dicitur, Religio munda et immaculata apud Deum et patrem haec est. visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum et immaculatum se custodire ab hoc seculo, sunmam religionis consistere arbitramur in suscipiendo et fovendo personas miserabiles, humano auxilio destitutas, maxime quas Dominus probat in camino paupertatis et in fornace aegritudinis corporalis. Et quoniam experti sumus in hospitali Sanctae Mariae de Aldenarda erga hujusmodi miserabiles personas, tam virorum quam mulierum, ibidem Deo et pauperibus suis deservientium, plurimum fervere devotionem et affectum, eos in nostram protectionem specialem suscipientes, nihil eis amplius oneris duximus ponendum, nisi quod corporalem continentiam, propriorum abdicationem et habitum religiosum et obedientiam Magistro domus tenetur generaliter observare. Haec autem quatuor fratribus et sororibus ejusdem Domus pro regula vivendi decernimus observanda, auctoritate pontificali eadem confirmantes. Caetera ergo quae emergunt, vel in paenitentiis injugendis, vel in excessibus corrigendis, relinquimus in discreta dispositione magistri domus, ita tamen quod majora ad episcopum referantur. In hujus rei testimonium et firmitatem praesentes litteras scribi et sigilli nostri appensione communiri fecimus. Actum apud Halcinun, anno Domini MCC.XXIV, feria, sexta post festum beati Martini.

Anfangsseite | Post | index Textverzeichnis |
Zuletzt bearbeitet am 15. 11. 2009 um 10.27 Uhr CET
© Bernhard Höpfner 2002. Wenn Sie von dieser Seite zitieren möchten, nennen sie bitte als Quelle die
Adresse: http:// www.bernhard-hoepfner.de/editionen/oudena.html
geschrieben mit SELFHTML   geschrieben in Phase 5   Geprüftes HTML 4.01   Geprüftes CSS