Noyon, St. Johannes/St. Jan/S. Jean, 1215..
Stephanus Dei gratia Noviomensis Episcopus universis Christi fidelibus, ad quos præsens scriptum pervenerit in perpetuum.
Cum domus hospitalis Noviomensis a prædecessore nostro bonæ memoriæ Renaldo Noviomensi Episcopo, ad receptionem pauperum infirmorum cum multa fidelium devotione fuerit fundata: nos ipsam domum quæ redituum paucitate, & infirmorum ibidem decumbentium, & et aliorum domus eiusdem cohabitatorum multitudine aggravari dignoscitur, & immediate nobis subjecta est, brachiis charitatis specialiter amplexamur, paupertati et pressuris ipsius salubriter imposterum consulentes. Nos igitur cum ultra modum in multitudine Fratrum, vel Sororum ibidem cohabitantium eadem domus oneretur, proinde statuimus ut ultra quam quinque Presbyteri talis ætatis, qui idonei sint ad divina celebranda, & duo Clerici apti & habiles ad ordinandum, in ea recipiantur, nec unquam numerum istum de cetero simul excedant, & quinque Conversi Laici tantum ibidem valeant admitti, et tredecim Sorores tantum, quæ tales sint & tam fortes, quod officia domus competenter valeant exercere: nec aliquando iste numerus excedatur, ita tamen ut cum aliquis in utroque sexu recipi debuerit, in habitu laicali per annum probetur, et anno elapso in conspectu universitatis Fratrum & Sororum ordo domus ei exponatur; et si ei placuerit, et domui similiter, ut remaneat, & se promiserit ordinem observaturum, de consensu universitatis, vel partis sanioris in collegium domus recipiatur: ita tamen quod tria vota videlicet obedientiæ, castitatis & renuntiationis proprietatis humiliter emittat; et quod sine licentia Præceptoris nihil recipiet, vel habebit, vel alii donabit, fideliter promittat: & tunc demum flexis genibus devote et humiliter in manus Præceptoris in osculo pacis recipiatur. Verumtamen nullus uxoratus cum uxore sua simul recipiatur. Hanc autem nostræ institutionis paginam auctoritate Dei omnipotentis & beatæ MARIÆ Virginis, & omnium Sanctorum & nostra sub anathematis interminatione decernimus observari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinto-decimo, mense Martio.
Stephanus Dei gratia Nomiomensis Episcopus, universis Christi fidelibus præsentis paginæ inspectoribus salutem in Domino.
Cum ex commisso nobis pastoralis officii talento super gregem nobis creditum assidue et instanter teneamur vigilare, & universis et singulis simus debitores in Christo; præcipue tamen religiosis personis. et mundo renuntiantibus debemus providere, ut sicut sæculo et actibus sæcularibus, voto emisso et habitu Religionis assumpto, renuntiaverunt exterius; ita quoque Christum operibus sanctis et obedientiæ nexibus astricti, & Christianam Fidem interius imitentur. Vestris igitur justis postulationibus grato concurrentes assensu, regulam et ordinem, quem voluntate et habitu assumsistis, tu Magister Hospitalis Noviomesis, & vos Fratres & Sorores ejusdem domus, Episcopali auctoritate inperpetuum confirmamus, quædam pro utilitate domus vestræ de novo provide statuentes, quædam vero de sanctorum Petrum antiquatis regulis, & aliorum ordinum institutionibus approbatis adjungentes; & ut regulam diligentius observetis, vobis in remissionem peccatorum vestrorum injugentes.
Deum timete, & mandata ejus observate. Super omnia diligatur Deus.
Unanimes habitetis in domo et sit vobis cor unum et anima una in deo et non dicatis aliquid proprium sed sint vobis omnia communia. et distribuatur unicuique vestrum a magistro vestro victus et tegumentum non equaliter omnibus; quia alius [aus aliis verb.] alio infirmior; sed juxta sententiam actuum apostolorum prout unicuique opus fuerit.
Si quis ingredi in domum voluerit per annum probabitur in habitu seculari. Anno peracto; si domus ei placuerit vel si talis fuerit ejus conversatio quod non debeat reprobari; in congregatione fratrum recipiatur. Antequam induatur habitu religionis istius jurabit quod nec per se nec per alium dederit aut promiserit aut indebitum servitium fecerit per quod istius domus ingressum speraverit optinere. Convivium autem quod in tali ingressu fieri solet nullus quasi debitum exigat. Sed in ejus qui recipitur arbitrio relinquatur.
[[d]e electione [m]agistri, am Rand] Unus ex presbiteris eligatur in magistrum communi assensu capituli vel partis sanioris. cui omnes obediant in christo. Ipse vero magister nichilominus domino episcopo [folgt Rasur wovon?] tamquam Christo tenebitur obedire. De consilio autem magistri. et partis sanioris capituli procurator exteriorum sive vir sive mulier eligetur. et nummos custodiat. Si tamen ydoneus fuerit vel ydonea. Alioquin alia persona eligatur ad hoc ydonea. Similiter de consilio fratrum magister unam de sororibus instituat quam viderit magis ydoneam et honestam. que presit sororibus et ancillis. et eas ordinet ad servitium pauperum et disciplinet et hec poterit loqui in mensa scilicet de nccessarijs. et cum silentio. Computabitur autem sexties in anno ad minus. de
expensis et receptis omnibus coram magistro et consilio domus. Magister et procurator nichil grande agant nisi de communi consilio domus. utpote hereditatem vendere. emere. seu alienare seu quempiam in fratrem vel sororem recipere. Quicumque horas canonicas noverit sive clericus sive laicus fuerit. eas horis statutis persolvat et maxime sacerdotes. Nam cum ceteris poterit [radiert] de statutis horis ad consilium magistri dispensari. [folgt am Rand v. anderer Hd.: pote- (?)] Qui vero noverit horas beate virginis marie eas decantet. Qui tantum scierit septem psalmus penitentiales eos decantet pro matutinis. In principio ante [folgt üb.d.Z. v.and.Hd.: ...] septem psalmos illos. dicet pater noster et deus in adjutorium meum intende. cum Gloria patri. In fine vero septem psalmorum; dicet kyrieleison. christeeleison. kyrieeleison. et pater noster. Et in fine dominice orationis scilicet pater noster; dicet per dominum nostrum Jhesum filium tuum qui tecum vivit et regnat per omnia secula seculorum amen. Domine exaudi orationem meam Et clamor meus ad te veniat. Benedicamus domino. deo gratias. Fidelium anime per Dei misericordiam requiescant in pace. amen. Qui vero tantum non noverit; Miserere mei deus pro eadem hora septies decantabit eo ordine quo septem psalmi persolvuntur. pro ceteris vero sex horis; Miserere mei Deus. semel dicetur ordine quo supra. Qui autem tantum noverit dominicam orationem pro matutinis dicet viginti quinque pater noster et totidem ave maria. pro ceteris sex horis. septem; ordine supradicto. et hii premittant ad matutinas ad primam et ad completorium; Credo in Deum.
14. Hoc autem caveatur omnino ut nullus. dum psallat.[v.and.Hd. zu ... verb.]
interrumpat orationem suam. Quod si fecerit; super hoc [üb.d.Z. nachgetragen]confiteatur. Provideatur autem ut in tempore probationis qui nescierit discat pater noster et Credo in deum et Miserere mei deus et ave maria Pro singulis fratribus et sororibus defunctis singuli sacerdotes domus tres missas persolvant.cum totidem commendationibus et vigiliis cum ix lectionibus. Quilibet clericus conversus;unum psalterium decantet. conversi et converse qui septem psalmos sciunt tantum. eos decantent septies. qui tantum scierit Miserere mei deus; quinquaginta decantabit. qui vero tantum pater noster noverit; centum quinquaginta dicat.
Nullus in oratorio domus loquatur nisi de hiis que ad officium ecclesie pertinent. et cum extraneis pauca. In quo semper sit lumen ante corpus domini. Post completorium nullus in dormitorio loquatur nisi magister vel magistra vel cui ipsi preceperint cum hospitibus
[Na de matutinie] Ad matutinas omnes volumus interesse nisi quem infirmitas excusabit. Qui tamen hoc in sequenti fatebitur capitulo. Omnes sub uno tempore cubitum eant exceptis hijs qui variis deputantur officiis. Similiter de dormitorio non exeant. nisi sub uno nichilominus tempore.
[de capitulo] Singulis septimanis ad minus capitulum teneatur die et hora qua magister domui viderit expedire. Privatas disciplinas singuli singulas accipiant in ebdomada. nullus autem amplius presumat nisi de voluntate magistri.
Magister capitulum teneat ante quem see invicem proclament zelo justicie et fraterne dilectionis affectu. Si quis autem clamorem in se factum deprehensus fuerit egre ferre; in sequenti capitulo a deprehensore clamatus super hac offensa graviter puniatur. De criminibus et de offensis magistri extra capitulum tractabitur. Qui secreta capituli revelare presumpserit si [verb. ...] super hoc convictus fuerit; excommunicetur. Excommunicati talis est pena. ad terram comedet panem et aquam cum solo pulmento [Strich] donec ad voluntatem magistri super hac offensa satisfecerit. Nullus cum eo loquatur nisi qui ei servierit et qui pro necessitate corporis et anime ad eum missus fuerit. In accipiendis disciplinis que pro culpis infligentur iste servabitur ordo. Si presbiter fuerit vel clericus coram omnibus presbiteris et clericis puniatur. Laici vero coram omnibus fratribus tantum. Si vero mulier fuerit. ducatur seorsum in partem coram cunctis mulieribus omnibus viris exclusis; disciplinanda. In capitulum non veniant decrepiti. et ydiote nisi de jussu magistri.
[de Confessio...] Confessiones sanorum in loco eminentiori templi ab ortu solis usque ad occasum recipiantur.
[...] Viri et mulieres separatim dormiant et reficiantur. Nullatenus liceat viris ingredi habitacula mulierum nec mulieribus [mulie-, danach Rasur, darüber -bus] virorum sine teste a magistro sibi designato. Viri in braccis et camisiis dormiant. mulieres in camisiis. In dormitorio sacerdotum nullus dormiat extraneus nisi qui sacerdos vel clericus fuerit. et bone et honeste opinionis. In dormitorio vero fratrum clerici et laici dormiant; de licentia tamen magistri. In dormitorio vero sororum nulle nisi converse dormiant.
[...] Antequam infirmus recipiatur. peccata confiteatur. et si necesse fuerit religiose communicetur. postea ad lectum ducatur. et ibi quasi dominus domus cotidie antequam fratres comedant. caritative reficiatur [aus reficiantur verb.]. [...] Et quicquid in ejus desiderium venerit si tamen inveniri poterit; quod non sit ei contrarium. secundum posse domus ei queratur. donec sanitati restituatur. Et nequis sanitati restitutus pro nimis festina recessione recidivum patiatur. septem diebus in domo sanus si voluerit sustentetur. Infirmi autem nunquam sint sine vigili [-li üb.d.Z.] custodia. Infirmarie domus segregentur ita. ut presbyteri proprpriam habeant. Conversi suam. converse suam. Qui omnes cum infirmantur secundum dispositionem magistri custodiam habeant et ministrabitur eis prout cuique opus fuerit. Dominica die. Die martis. Die Iovis. temporibus oportunis carnibus poterunt vesci tam fratres quam sorores. Si autem sollempnitas dominice nativitatis. vel circumcisionis vel apparitionis. vel beate virginis marie aut omnium sanctorum vel patroni ecclesie vel dedicationis ejusdem. secunda vel quarta feria evenerit. similiter poterunt vesci carnibus aliis diebus communiter a carnibus abstineant. In conventu pulmentum fratres habeant cum uno solo ferculo. aliquando tamen poterunt uti caseo. fructu. herbis crudis. et hiis similibus. Dabitur eis mensura vini cervisie vel alterius poculi. secundum quod magister. et consilium domus viderint tempori convenire. Caveatur omnino ab omnibus nequis ad mensam afferat quod manducet. et dum refectus fuerit; non presumat de mensa aliquid asportare.
[de lectione legenda in prandio] In refectorio cotidie sacra lectio legatur ad prandium et ad cenam; ubi nullus loquatur nisi qui preest; qui legit. et qui ministrat. et tunc cum silentio. Extra domum suam nullus silentio ligabitur. In grangiis simili modo silentium obsevetur [Strich] in refectorio dum fratres comedunt operarii et familie non comedant.
[de vestibus] Nullus tincta habeat vestimenta exceptis cappis de choro et almuchiis de sagio quibus in ecclesia sacerdotes utuntur. Sole femine mantellos habeant. Presbiteri tamen duos mantellos habeant quos ad usus necessarios accipiant. Unusquisque duas tunicas habeat. Sacerdotes dua pellicia habeant. unum usque ad genua sine manicis. alterum longius et cum manicis. Conversi unum habeant pellicium sine manicis. usque ad genua et scapulariis usque ad genua protensis utantur. Sacerdotes longioribus. Mulieres duo longa pellitia habeant cum manicis. Linea vestimenta omnibus secundum dispositionem magistri et procuratoris distribuantur. Quicumque nova vestimenta vel calciamenta accipere voluerit; reddat vetera.
[nota sup...] Nemo de domo exeat nisi de licentia magistri vel ejus qui in loco ipsius erit nec in villa comedat nisi de licentia eiusdem. [nota] Extra villam nullus fratrum vel sororum exeat sine cappa. et sine comite a magistro sibi designato. Cum scapulariis nemo exeat ultra destinatos terminos a magistro. Magister vero in supradictis observantiis ad tempus poterit cum fratribus et sororibus dispensare cum viderit eis expedire. [nota] Si frater vel soror in fratrem vel sororem manum miserit violentam; septem diebus continuis jejunet. et comedet ad terram. et postea tamquam excommunicatum vel excommunicatam se gerat donec absolutionem receperit ab eo qui absolvere potest. Interim autem vitetur ab omnibus secundum quod in canone permittitur. Si frater vel soror sanguinem fuderit. vel enormiter aliquem vel aliquam leserit; eiciatur de domo. vel arbitrio magistri et consilio domus gravissime puniatur. [nota] Siquis frater vel soror proprietatem habuerit in morte sua et vivens magistro suo non ostenderit; nullum divinum officium pro ipso vel pro ipsa agatur. sed quasi excommunicatus vel excommunicata sepeliatur. Et si vivens proprietatem habuerit et postea illa pecunia super illum fratrem vel sororem inventa fuerit. quadraginta diebus penitentiam agat comedens in terram. Interim ieiunans omni sexta feria in pane et aqua. Si vero homicidium fecerit, vel incendium, vel furtum, vel adulterium, vel peccatum contra naturam, & super hoc convincatur, a domo ejiciatur.
Hæc autem a nobis constituta sunt, ita quod si domui viderimus expedire, ad petitionem ipsius domus liceat nobis addere, vel subtrahere, vel mutare. Hanc autem nostræ institutionis paginam auctoritate omnipotentis & beatæ MARIÆ Virginis, & omnium Sanctorum Dei, et nostra decernimus observari.



