Walterus Dei gratia Tornacensis Episcopus, universis præsentes Litteras inspecturis salutem in Domino.
Cum plurimæ traditiones plurimas faciant transgressiones, nos uni Sententiæ S. Jacobi inhærentes qua dicitur, Religio munda & immaculata est visitare pupillos & viduas in tribulatione eorum, & immaculatum se custodire ab hoc sæculo; summam Religionis consistere arbitramur in fovendo personas miserabiles, humano auxilio destitutas, maxime quas Dominus probat in camino paupertatis, & in fornace tam contagiosæ ægritudinis, ut merito, propter illam, mandato Legis præcipianture ab aliorum consortio separari. Sane cum intelleximus, in Domo Leprosorum de Gandavo erga huiusmodi miserabiles personas tam virorum quam mulierum, ibidem Deo et pauperibus Leprosis suis deservientium, plurimum fervere devotionem & affectum eas in nosta protectione suscipientes, nihil eis amplius oneris duximus imponendum; nisi quod corporales continentiam, propriorum abdicationem, et habitum religiosum, & oboedientiam Magistri Domus tenentur generaliter observare.
Haec autem quattuor, Fratribus & Sororibus ejusdem Domus, pro Regula vivendi, decrevimus observanda. Cetera quæ emergunt in excessibus corrigendis reliquimus in discreta dispositione Magistri Domus: itatamen quod majores excessus, qui regulares observantias contingent, ad Episcopum referantur.
In hujus rei testimonium & firmitatem præsentes litteras scribi, & sigilli nostri appensione fecimus communiri; bonas consuetudines prædictæ Domus & approbatas præsentium auctoritate nihilominus confirmantes.
Actum Gandavi, anno Domini MC[B1]CCXXXVI. feria sexta post Festum S. Martini.
Anfangsseite
|
Post
|
Textverzeichnis
|
Zuletzt bearbeitet am 15. 11. 2009 um 10.27 Uhr CET
© Bernhard Höpfner 2002.
Wenn Sie von dieser Seite zitieren möchten, nennen sie bitte als Quelle die
Adresse: http://
www.bernhard-hoepfner.de/editionen/gentleprgautdemarv.html