Die ältesten Regeln mittelalterlicher Hospitäler
Die Texte

Fosses-La-Ville, arr. Namur, St. Nikolaus/S. Niklaas/S. Nicolas, 1200..

[Angaben zu diesem Text]

Quoniam rerum memoria vel per diurnitatem temporis, vel neggligentiam oblivionis facile ad intuitu mentis evanescit, sagaci providentia cautum est ut scripti inmortalitate in posterum transmutatur quod, in ecclesiis, spiritualium fratrum dispositione, de rebus ecclesiasticis confirmatur. Quapropter nos, fossensis ecclesie fratres, statutum et conditionem zenodochii fossensis, quod ad ecclesiam nostram fossensem pertinet per presentem paginam memorie commendamus ne aliquid rationi contrarium moliatur presumptuosa temeritas et ut inconvulsis radicibus apud posteros vivat veritatis antiquitas. Notum igitur facimus tam presentibus quam futuris quod predictum zenodochium de communibus ecclesie nostre elemosini, intuitu caritatis, in suffragium pauperum, infirmorum, peregrinorum est institutum. Huic autem domui vir discretionis providentie eruditus, et caritatis ardore ignitus, debet preesse et donum obedientie de manu prepositi nostri in conventu fratrum debet recipere. De cetero autem, decano nostro et omnibus fratribus, de omnibus hiis que ad predictam domum pertinent est responsurus, et bis in anno capitulo nostro totius sue administrationis rationem est redditurus, et in emolumentum sui laboris de censu zenodochii, singulis annis, quinque solidos est recepturus. Preterea nulli aliquod genus animalium in eadem domo nutrire liceti nisi ad possessionem domus pertineat. Singulis vero secundis feriis, hospitarius per fossense oppidum debet infirmos visitare et juxta tenorem facultatum domus manum beneficii debet extendere. Si autem alicui canonicorum unum vel duos hospites suos ad predictam placet dirigere, eis necessaria caritatis domus humanis largietur; et preterea qui curam domus gerit res zenedochii ad alienos usus nisi ex consilio canonicorum licet deflectere. Si autem aliquis seculari vite abrenuntians, religionis gratia ad eandem domum se transferre voluerit, coram decano et ceteris fratribus professione facta, pastorali ipsius cure decani se subiaceat, decanus autem in communionem orationum ecclesie eum recipiet, cura enim tam fratrum zenodichii quam canonicorum ecclesie eius officio incumbit, et utramque curam de manu episcopi in promotione sua recipiet. Illud etiam sub silentio preterire non volumus quod, postquam Henricus felicis memorie episcopus, ibidem oratorium in honorem beaty Nicholay consecraverati Hellinus et Franco, qui tempore illo curam domus gerebant, justa petitione obtinuerunt ut sacerdos, tribus diebus ebdomade, in eodem oratorio missam celebraret, et singulis diebus panem unum uno mense album et altero nigrum reciperet; in solempnitate autem dedicationis eiusdem ecclesie et in festo Beati Nicolay mediam portionem oblationum haberet reliqua vero hospitalis esset; sacerdos autem prestita super hec fidelitate fratribus teneretur; in reliquis autem diebus quaecunque eius manui offerentur, absque ulla portione reciperet. Illud etiam notum facimus quod si aliquis canonicorum, adversitatis procella impellente in naufragium paupertatis inciderit; juxta dispositionem decani et reliquorum fratrum obedientiarius zenodochii ei necessaria dispensabit, si paupertatis honesta et rationabilis causa fuerit. Hoc equidem predicessores nostri disposuerunt, et de fossensis ecclesie decimationibus partem predicto zenodochio assignaverunt ut quod quisque fratrum in elemosinarum distributione per se implere non poterat, de facultatibus ecclesie ibi assignatis, communis dispensatio adimpleretur, et singularum negligentiarum zenodochii providentia de communis fratrum corrigeretur. Qua propter et nos hoc idem scripti presentis testimonio rei huius veritatem posteris significare volumus, ut hoc ratum et immutabile permaneat auctoritate illius qui vivit et regnat per omnia secula seculorum, amen

Anfangsseite | Post | index Textverzeichnis |
Zuletzt bearbeitet am 15. 11. 2009 um 10.27 Uhr CET
© Bernhard Höpfner 2002. Wenn Sie von dieser Seite zitieren möchten, nennen sie bitte als Quelle die
Adresse: http:// www.bernhard-hoepfner.de/editionen/fosses.html
geschrieben mit SELFHTML   geschrieben in Phase 5   Geprüftes HTML 4.01   Geprüftes CSS