Universis presentes litteras inspecturis, scabini et universi burgenses opidi Bruxellensis, salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra quod, ex parte reverendi patris nostri N..., Dei gracia Cameracensis episcopi, sepuis monicionem recepimus diligentem ut ad reformacionem hospitalis, beati Nycholai in Bruxella curam adhiberemus efficacem, eo quod ad usus et recreacionem pauperum transeuntium a prima fundacione de fidelium elemosinis statutum fuit et ab antiquis temporibus, a quibus non extat memoria, observatum, sicut eciam adhuc superstites recolunt infiniti.
Nos, periculum animarum nostrarum a nobis in hac parte removere volentes, parati salutares monitus exaudire, consentimus unanimitcr et statuimus quod dicta domus et ejus possessiones tractentur, conserventur et amplientur per manus fideles, ad hoc deputatas, et persone de elemosinis ejusdem domus viventes de cetero se religiose habeant in habitu et vestitu et conversacione, sub obediencia presbyteri, a superiore eis destinati, sicut in ceteris hospitalibus religiosis mos est, ut honor Dei in hoc conservetur et opidani non possint merito de negligencia reprehendi.
Sunt autem articuli inferius conscripti, quos ibidem eciam volumus et decerni-miis observari.
Quicquid proprii sive proprietatis sive juris quisque habuerit domui hospitalis predicti conferat et appropriet, alioquin nichil ei de domus beneficio ministretur.
Item, scapularios et vestes grisas sive brunas portent, ut a ceteris hominibus sicut persone religiose decernantur.
Item, nullu uxoratus ad hanc domum et ejus beneficium de cetero recipiatur.
Item, in locis suspectis nullatenus conversentur.
Item, mercemonia et communes contractus non exerceant.
Item, sine licencia speciali illius cui licencia in domo committitur, ad opidum non egrediantur nec incedant soli, sed cum socio, et causam revelent eundi nominatam, antequam eis licencia concedatur.
Item, cum aliquem eorum de domo decedere contigerit, beneficium domus, sicut recepit, totaliter per manus fideles reservabitur et ampliabitur. Et sic de unoquoque decedente, quousque dicta domus in tantum adaucta fuerit quod commorantes ibidem possint absque defectu et scandalo in religioso habitu sustentari, et pauperibus transeuntibus pro facultatem juribus hospitalitatis beneficium impendatur, vel quousque de communi consensu eorum quorum interest, ipsa domus, ad pristinum statum, ad quem fundata fuit primitus, vel ad meliorem, prout secundum Deum utilius visum fuerit, reformetur.
Volumus eciam et statuimus quod quicumque contra statuta hujusmodi rebellus extiterit, si semel et iterum a presbitero - eis concesso et destinato - sub testimonio competenti monitus non desistat, a beneficio dicte domus penitus sit privatus.
Item, si quis de bonis dicte domus, sine licentia speciali, furtive sibi usurpaverit, ejiciatur a domo et beneficio nullatenus reversurus.
Ut autem constituciones iste ad honorem Dei et salutem animarum a presentibus et futuris inviolabiliter observentur, presentes litteras in testimonium communi sigillo opidi nostri duximus roborandas.
Actum anno Domini M0 CC0 quinquagesimotercio, mense Novembri.
Anfangsseite
|
Post
|
Textverzeichnis
|
Zuletzt bearbeitet am 15. 11. 2009 um 10.27 Uhr CET
© Bernhard Höpfner 2002.
Wenn Sie von dieser Seite zitieren möchten, nennen sie bitte als Quelle die
Adresse: http://
www.bernhard-hoepfner.de/editionen/brxnic.html