Die ältesten Regeln mittelalterlicher Hospitäler
Die Texte

Aubrac (S.-Chely-d'Aubrac), [Name unbekannt], 1162..

[Angaben zu diesem Text]

Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo secundo, dominus Petrus, venerabilis Ruthenensis episcopus, consilio prudentium clericorum ac laicorum, a fratribus et sororibus hospitalis quod situm est in Albrac hujusmodi regulam constituit observari.

Primo quidem eos considerare oportet quod in domo pauperum et ad hoc ut eis serviant convenerunt. Non ergo rebus alienis, quasi fures sive predones, in commessationibus et ebrietatibus abutantur, nec querant ibi dominari, sed famulari. Honor quippe et injuria pauperum recurrit in Christum.

Et summopere curent ut in omnibus bonis domus pauperes semper precedant ut domini, illi subsequantur ut servi. Contempta itaque omni superfluitate ciborum et vestium, mediocri victu atque vestitu contenti sint, quales esse debent sobrii videlicet et casti, modesti, humiles et quieti, hospitales invicem sine murmuratione, unanimes in charitate quia charitas operit multitudinem peccatorum. Et in hoc patebit eos esse ministros et discipulos Christi, si dilectionem habuerint ad invicem.

In incessu, vultu et habitu, et in omni corporis gestu humilitatem preferentes, pestem superbie que initium et consummatio est totius peccati ante omnia fugiant: quia turpe est omnino humiles esse dominos, et ministros superbos.

Postquam autem frater aut soror in prefata domo semel recepti fuerint, nunquam postea pretiosis utantur vestibus sed laneis cooperiantur pannis candidis, brunis aut nigris; lineis quoque mediocribus, qui nec nimis grossi sint, nec nimis subtiles. In numero quoque vestium modum non excedant, sed juxta facultatem domus et juxta magistri sui arbitrium, quod eis ad tuendam sui corporis infirmitatem sufficere possit, patienter accipiant. Pelles etiam animalium sylvestrium, nisi domesticorum tantum, nemo ex eis induat. Nunquam ante tempus per alienas domos comedere ac bibere absque magistri licentia cuiquam liceat: in diebus jejunii post nonam, in aliis diebus post tertiam ad prandium, post vesperas ad cenam. Donec omnes conveniant, sese invicem expectent ut omnes simul ad mensam accedant. Cumque Domino vota gratiarum persolverint, sacerdotes et clerici, si ibi fuerint, primi in capite, deinde ceteri sicut magistri ordinaverint, sedeant cum timore et simplicitate, de eodem pane, et de eodem pulmento manducantes et de eodem vino bibentes. In silentio permaneant nec, nisi necessitate cogente, os ad loquendum aperiant, et quod necesse fuerit cum modestia et suavitate requirant. Si vero magister singulorum vires et imbecillitates considerans aliquid misericorditer alicui facere voluerit, non murmurent nec dedignentur alii, sed potius gaudeant, si distribuatur unicuique prout opus fuerit. In fine convivii, sicut in principio, Deum laudare decebit.

Quarta feria et sexta et septima a carne et a sagimine abstinebunt, in sexta jejunabunt, nisi magna solemnitas sive octave precipue intervenerint, aut infirmitas corporis, seu labor operis, aut estus caloris impedierit.

A septuagesima usque ad Pascha et a prima dominica Adventus usque ad Nativitatem Domini carnem non manducabunt. Quocumque autem die, vel quocumque tempore ipsi abstineant, benignitas et humanitas pauperum observetur eorum dumtaxat qui in hospitali infirmi jacuerint: in carne et sagimine et necessariis ministrandis non derelinquantur.

in diebus quibus carnem comedere licebit una tantum carne contenti sint, nisi precipua festivitas intervenerit, sive magister domus sponte sua dare voluerit. Preter ad commune prandium sive ad cenam nemo prorsus aliquid comedat. Cum autem sitierint, qui in villa fuerint bibant in hospitali tantum; qui extra villam fuerint bibant, sed cum socio.

Non in una domo viri jaceant cum mulieribus, sed in separatis domibus, seorsim viri, seorsim mulieres. Singuli per singulos lectos dormiant. Postquam vero accubitum ierint, orent Patrem et silentium teneant donec surgant.

Summo mane ad ecclesiam pergant, nisi quos infirmitas corporis aut necessitas domus detinuerit, et qui ecclesiam ierint, ibidem, attento corde et humili corpore divina verba audientes, pro se et pro fratribus et pro benefactoribus domus, et pro omni populo christiano Dominum deprecentur. Mulieres in ecclesia non legant. Omnes ejusdem domus laici fratres sive sorores per singulos dies pro matutinis et ceteris divinis horis orationem dominicam tricegies dicant.

Nullus causa oblationum, seu vigiliarum, sive etiam eleemosynarum, seu alia quacumque causa, reliquias que de mensa communi superaverint, sive quelibet bona domus, nisi quantum magister seu dispensator domus permiserit retinere presumat.

10. Nullus sese excuset quin libenti et prompto animo omnia que sibi magister imperaverit faciat. Et cum ille non interfuerit, obediant illi quem ipse dimiserit pro se.

Hoc eis denique pernecessarium est ut obedientiam et castitatem custodiant et sine proprio vivant, nam sine his tribus ad salutem animarum nullo modo pertingere possunt.

Melior est sane obedientia quam victime, et quasi scelus idolatrie est nolle quiescere. Adam quoque per inobedientiam perdidit paradisum, Abraham propter obedientiam pater multarum gentium esse meruit. Joseph quoque propter castimoniam principatum Egypti meruit; Aman vero propter suam incontinentiam periit.

Qui autem de rebus quas Deo voverint aliquid subripuerint Ananie et Saphyre judicium incurrunt, et qui de re communi propria sibi facere et marsupia sua augere non metuunt Jude, prius furis et postea proditoris, mortem et damnationem acquirunt. Idcirco qui de inobedientia seu impudicitia, vel de proprio sine magistri licentia retento publice convictus et comprobatus fuerit, huic pene subjaceat: quadraginta diebus a liminibus ecclesie projiciatur et a communi quoque mensa fratrum segregatus super nudam humum sedeat, et absque omni linteamine comedat, ut per illos quadraginta dies quarta et sexta feria in pane et aqua jejunet, diebus tantum dominicis carnem manducet, nec in stratu suo lineis pannis utatur; excepto eo quod magister domus ei misericorditer dare voluerit. Idipsum judicium ponatur super eum qui alium percusserit aut turpibus convitiis lacessierit; si juriaverint, si contenderint, si alterum detraxerint, non sine penitentia alicui dimittatur, sed tribus aut septem diebus, aut, sicut magistro domus visum fuerit, puniatur.

Quotienscumque in aliquo peccaverint, cito enim labitur humana mortalitas, cito confiteantur atque peniteant, nam morbus inveteratus cum difficultate curatur. Cum vero boni aliquid egerint non per jactantiam aut inanem gloriam humanis oculis ostendant, sed per hoc soli Deo placere appetant.

Illud quoque observandum est ne cum illis personnis colloquium seu contubernium habeant, unde mala suspicio oriatur nihilque in eis omnino appareat, quod oculos intuentium offendat.

Qui scierit fratrem suum peccare, prius corrigat eum inter se et ipsum solum, deinde, nisi correptus fuerit, adhibeat unum vel duos; ad ultimum, si eos non audierit, dicat magistro.

Nullus tamen de alio per suspicionem male loquatur, nisi manifestis indiciis probare potuerit vera esse que dixerit. Et quia mors et vita in manibus lingue, non solum a murmurationibus et detrectationibus, turpibus et malignis verbis abstineant, verum etiam a jocosis, quantum possibile fuerit. Nam de verbo otioso in die judicii reddenda est ratio.

Cum surrexerint vel cubitum ierint, signum sancte

crucis sibi imprimant, et juxta apostolum, quecumque in verbo aut in opere fecerint omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi faciant.

Magistrum suum non solum ut dominum timeant sed quasi patrem venerentur et diligant, et pro posse suo in cunctis ei obediant.

Ipse tamen magister erga singulos eorum paternum affectum habeat et juxta possibilitatem suam unicuique quod necesse fuerit libenter et hilariter faciat.

Sint ergo fraternitatis amatores, sese compatientes, honore invicem prevenientes, ita ordinate et circumspecte omnia gerentes, ut omnes qui eorum bonam conversationem viderint glorificent Deum qui in celis est.

Qui vero descriptam regulam noluerit observare, aut si eam in aliquo transgressus fuerit, sicut predictum est, penitere et emendare noluerit, absque recuperatione bonorum que pauperibus dederit, de hospitali projiciatur.

Anfangsseite | Post | index Textverzeichnis |
Zuletzt bearbeitet am 15. 11. 2009 um 10.27 Uhr CET
© Bernhard Höpfner 2002. Wenn Sie von dieser Seite zitieren möchten, nennen sie bitte als Quelle die
Adresse: http:// www.bernhard-hoepfner.de/editionen/aubrac.html
geschrieben mit SELFHTML   geschrieben in Phase 5   Geprüftes HTML 4.01   Geprüftes CSS